- PICATI
- PICATIapud Festum leguntur dicti, quorum pedes formati sunt in speciem sphingum, quod eas Dorii phicas vocant. Sic pro sphinge Hesiodus in Theogon. v. 326. φικὰ dixit, et Lycophron φίκειον τέρας, phiceum monstrum. In quos locos Scholiastae, φίκεον nominari monent montem, quem Sphinx in colebat: quod ipsum tradunt apollodorus, Biblioth. l. 3. et Plut. quod bruta rat. ut. probatque Bochartus in Chanaan. l. 1. c. 16. vocem mere esse Phoeniciam. Φικὰ in ficam Romani mutâsse videntur iis, qui Faunos hinc ficarios dictos esse contendunt: sed Fauno caprinos pedes, non leoninos, sicut Sphingi adeoque non ficatos seu picatos affiuxêre fabularum Architecti. De Faunis res notissima; de Sphinge sic Eurip. apud Aelianum, l. 12. c. 7.Ο᾿υρὰν δ᾿ ὑπειλοῦσ᾿ ὑπὸ λεοντόπουν βάσιν,Caudam remulcens ad leoninos pedes.Et Ausonius in Gripho ternarii,Terruit Aoniam, volucris, leo, virgo triformis.Sphinx, volucris pennis, pedibusfera, frontepuella, etc.Aliunde ergo illud Faunorum epithon, de quo Bochartum vide Hierozoici part. poster. l. 6. c. 6. et supra suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.